Click10,9K

Ökumenische Vesper in der Basilika St. Paul vor den Mauern

K-TV
1
Aurea luce et decore roseo, lux lucis, omne perfudisti sæculum, decorans cælos inclito martyrio hac sacra die, quæ dat reis veniam. lanitor cæli, doctor orbis pariter, iudices sæcli, vera mundi lumin…Espandi
Aurea luce et decore roseo,
lux lucis, omne perfudisti sæculum,
decorans cælos inclito martyrio
hac sacra die, quæ dat reis veniam.

lanitor cæli, doctor orbis pariter,
iudices sæcli, vera mundi lumina,
per crucem alter, alter ense triumphans,
vitæ senatum laureati possident.

O Roma felix, quæ tantorum principum
es purpurata pretioso sanguine,
non laude tua, sed ipsorum meritis
excellis omnem mundi pulchritudinem.

Olivæ binæ pietatis unicæ,
fide devotos, spe robustos maxime,
fonte repletos caritatis geminæ
post mortem carnis impetrate vivere.

Sit Trinitati sempiterna gloria,
honor, potestas atque iubilatio,
in unitate, cui manet imperium
ex tunc et modo per æterna sæcula.
A betafi piace questo.