GesùCristo
50
Ante Abraham CHRISTUS. Dixerunt ergo Iudaei Nunc cognovimus quia daemonium habes Abraham mortuus est Et prophetae Et tu dicis Si quis sermonem meum servaverit Non gustabit mortem in aeternum Nunquid …Magis
Ante Abraham CHRISTUS.

Dixerunt ergo Iudaei
Nunc cognovimus quia daemonium habes
Abraham mortuus est
Et prophetae
Et tu dicis
Si quis sermonem meum servaverit
Non gustabit mortem in aeternum
Nunquid tu MAIOR es patre nostro Abraham qui mortuus est?
Et prophetae mortui sunt
Quem teipsum facis?

Respondit IESUS

Si Ego
Glorifico Meipsum
Gloria Mea nihil est
Est PATER Meus qui glorificat Me
QUEM VOS DICITIS QUIA DEUS VESTER EST
ET NON COGNOVISTIS EUM
Ego autem novi EUM
Et si dixero quia non scio EUM
Ero similis VOBIS MENDAX
Sed scio EUM
Et SERMONEM EIUS servo
Abraham pater vester
Exsultavit
Ut videret diem Meum
Vidit et gavisus est
Dixerunt ergo Iudaei ad Eum
Quinquaginta annos nondum habes
Et Abraham vidisti?
Dixit eis IESUS
Amen
Amen
Dico vobis
Antequam Abraham fieret
EGO SUM