GesùCristo
56
Iustitia Dei non venit ex philosophia. Revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum qui veritatem Dei in iniustitia detinent; quia quod notum est Dei manifestum …Magis
Iustitia Dei non venit ex philosophia.

Revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum qui veritatem Dei in iniustitia detinent; quia quod notum est Dei manifestum est in illis, Deus enim illis manifestavit. Invisibilia enim ipsius a creatura mundi, per ea quae facta sunt intellecta, conspiciuntur, sempiterna quoque eius virtus et divinitas; ita ut sint inexcusabiles, QUIA, CUM COGNOVISSENT DEUM, NON SICUT DEUM GLORIFICAVERUNT AUT GRATIAS EGERUNT, SED EVANUERUNT IN COGITATIONIBUS SUIS, ET OBSCURATUM EST INSIPIENS COR EORUM; dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium.

(AD ROMANOS 1,18-23)