GesùCristo
57
Terra depopulata. Reliqui domum meam, dimisi Hereditatem meam, Dedi dilectam animam meam In manu inimicorum eius. Facta est mihi hereditas mea Quasi leo in silva; Dedit contra me vocem, ideo odivi Eam. …Magis
Terra depopulata.

Reliqui domum meam, dimisi
Hereditatem meam,
Dedi dilectam animam meam
In manu inimicorum eius.
Facta est mihi hereditas mea
Quasi leo in silva;
Dedit contra me vocem, ideo odivi
Eam.
Nunquid avis discolor hereditas
Mea mihi?
Nunquid avis tincta per totum?
Venite, congregamini, omnes
Bestiae terrae,
Properate ad devorandum.
Pastores multi demoliti sunt
Vineam meam,
Conculcaverunt partem meam,
Dederunt portionem meam
Desiderabilem in desertum
Solitudinis.
Posuerunt eam in dissipationem,
Luxitque super me;
Desolatione desolata est omnis terra,
Quia nullus est qui recogitet corde.
Super omnes vias deserti
Venerunt vastatores,
Quia gladius Domini devorabit
Ab extremo terrae usque
Ad extremum eius;
Non est pax universae carni.

IEREMIAS 12,7-12