Clicks26

Litaniae Cordis Sanctae Iesu

ľubica
1
Litaniae Cordis Sanctae Iesu Kyrie, eléison. Christe, eléison. Kyrie, eléison. Christe, audi nos. Christe, exáudi nos. Pater de caelis Deus, miserére nobis. Fili, Redémptor mundi, Deus, Spíritus Sanc…More
Litaniae Cordis Sanctae Iesu

Kyrie, eléison.
Christe, eléison.
Kyrie, eléison.
Christe, audi nos.
Christe, exáudi nos.
Pater de caelis Deus, miserére nobis.
Fili, Redémptor mundi, Deus,
Spíritus Sancte, Deus,
Sancta Trínitas, unus Deus,
Cor Jesu, Filii Patris aetérni,
Cor Jesu, in sinu Vírginis Matris a Spiritu Sancto formátum,
Cor Jesu, Verba Dei substantiáliter unítum,
Cor Jesu, majestátis infinitae,
Cor Jesu, tempi um Dei sanctum,
Cor Jesu, tabernáculum Altíssimi,
Cor Jesu, domus Dei et porta caeli,
Cor Jesu, fornax ardens caritatis,
Cor Jesu, justtiae et amóris receptáculum,
Cor Jesu, bonitate et amóre plenum,
Cor Jesu, virtútum ómnium abýssus,
Cor Jesu, omni laude digníssimum,
Cor Jesu, rex et centrum ómnium córdium,
Cor Jesu, in quo sunt omnes thesáuri sapiéntiae et scintiae,
Cor Jesu, in quo hábitat omnis plenitúdo divinitátis,
Cor Jesu, in quo Pater sibi bene complácuit,
Cor Jesu, de cujus plenitúdine omnes nos accépimus,
Cor Jesu, desidérium cóllium aeternórum,
Cor Jesu, pátiens et multae misericórdire,
Cor Jesu, dives in omnes qui ínvocant te,
Cor Jesu, fons vitae et sanctitátis,
Cor Jesu, propitiatio pro peccátis nostris,
Cor Jesu, saturátum oppróbriis,
Cor Jesu, attrítum propter scélera nostra,
Cor Jesu, usque ad mortem obédiens factum,
Cor Jesu, láncea perforáturn,
Cor Jesu, fons totius consolatiónis,
Cor Jesu, vita et resurréctio nostra,
Cor Jesu, pax et reconciliátio nostra,
Cor Jesu, víctima peccatórum,
Cor Jesu, salus in te sperántium,
Cor Jesu, spes in te moriéntium,
Cor Jesu, delíciae Sanctórum ómnium,

Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, parce nobis, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, exaudi nos, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, miserére nobis.

V. Jesu, mitis et húmilis Corde.
R. Fac cor nostrum secúndum Cor tuum. .
Oremus. Omnípotens sempitérne Deus, réspice in Cor dilectíssimi Filii tui, et in laudes et satisfactiónes, quas in nómine peccatórum tibi persólvit, iísque misericórdiam tuam peténtibus tu véniam concéde placátus, in nómine ejúsdem Fílii tui Jesu Christi: Qui tecum vivit et regnat in sáecula saeculórum.
R. Amen

www.youtube.com/watch