03:22
SS. GELASII PP. I EPISTOLA VIII AD ANASTASIUM IMPERATOREM: FAMULI VESTRÆ PIETATIS (494 A.D.) zazzle.com/ProVaticanus Denzinger 347 (2) Duo sunt quippe, imperator auguste, quibus principaliter …More
SS. GELASII PP. I EPISTOLA VIII AD ANASTASIUM IMPERATOREM: FAMULI VESTRÆ PIETATIS (494 A.D.) zazzle.com/ProVaticanus Denzinger 347 (2) Duo sunt quippe, imperator auguste, quibus principaliter mundus hic regitur, auctoritas sacrata pontificum et regalis potestas, in quibus tanto gravius pondus est sacerdotum, quanto etiam pro ipsis regibus hominum in divino reddituri sunt examine rationem. Nosti etenim, fili clementissime, quoniam licet praesedeas humano generi dignitate, rerum tamen praesulibus divinarum devotus colla submittis atque ab eis causas tuae salutis expetis, hincque sumendis caelestibus sacramentis eisque, ut competit, disponendis subdi te debere cognoscis religionis ordine potius quam praeesse, itaque inter haec illorum te pendere iudicio, non illos ad tuam velle redigi voluntatem. Si enim quantum ad ordinem publicae pertinet disciplinae, cognoscentes imperium tibi superna dispositione conlatum legibus tuis ipsi quoque parent religionis antistites, ne vel in rebus mundanis exclusae... videantur obviare sententiae, quo, oro te, decet affectu eis et convenit oboedire, qui praerogandis venerabilibus sunt attributi mysteriis ? Proinde, sicut non leve discrimen incumbit pontificibus siluisse pro divinitatis cultu quod congruit, ita his, quod absit, non mediocre periculum est, qui, cum debeant parere, despiciunt. Et si cunctis generaliter sacerdotibus recte divina tractantibus fidelium convenit corda submitti, quanto potius sedis illius praesuli consensus est adhibendus, quem cunctis sacerdotibus et divinitas summa voluit praeminere et subsequens Ecclesiae generalis iugiter pietas celebravit ? (3) Ubi pietas tua evidenter advertit numquam quolibet penitus humano consilio elevare se quemquam posse illius privilegio vel confessioni, quem Christi vox praetulit universis, quem Ecclesia veneranda confessa semper est et habet devota primatem. Impeti possunt humanis praesumptionibus, quae divino sunt iudicio constituta, vinci autem quorumlibet potestate non possunt. Cf. J.P. Migne, Patrologiae Cursus Completus: Series Latina, Tom. LVI, Col. 633-640: Patrologiae Cursus Completus: Series Latina Corpus Corporum Gelasius I, Epistolae et decreta, p10 #Gelasius #Magisterium #DuoSunt Gratias ago tibi Deo per instrumenta de Jove Mauro Cámara pro bono rei publicae. ProVaticanus is creating Promere Quod Video. | Patreon