Clicks12
jili22
ANGELUS (cantado en Latín) Descarga aquí las partituras: adobe.com/link/review?uri=urn:aaid:scds:US:430886bb-556c-483 ℣. Angelus Domini nuntiavit Mariæ, ℟. Et concepit de Spiritu Sancto. Ave Maria…More
ANGELUS (cantado en Latín)

Descarga aquí las partituras: adobe.com/link/review?uri=urn:aaid:scds:US:430886bb-556c-483

℣. Angelus Domini nuntiavit Mariæ,
℟. Et concepit de Spiritu Sancto.

Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. * Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.

℣. Ecce ancilla Domini.
℟. Fiat mihi secundum verbum tuum.

Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. * Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.

℣. Et Verbum caro factum est.
℟. Et habitavit in nobis.

Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. * Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.

℣. Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix.
℟. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oremus.
Gratiam tuam, quæsumus, Domine, mentibus nostris infunde; ut qui, Angelo nuntiante, Christi Filii tui incarnationem cognovimus, per passionem eius et Crucem ad resurrectionis gloriam perducamur. Per eundem Christum Dominum nostrum.
℟: Amen.