Clicks9
ProVaticanus
SS. Pius PP. XII Ex Cathedra Declaravit Dogma de Assumptione Beatæ Mariæ Virginis http://www.zazzle.com/ProVaticanus http://ProVaticanus.blogspot.com/2010... SS. PIUS PP. XII EX CATHEDRA DECLARAVIT…More
SS. Pius PP. XII Ex Cathedra Declaravit Dogma de Assumptione Beatæ Mariæ Virginis http://www.zazzle.com/ProVaticanus http://ProVaticanus.blogspot.com/2010... SS. PIUS PP. XII EX CATHEDRA DECLARAVIT : Quapropter... ad Omnipotentis Dei gloriam, qui peculiarem benevolentiam suam Mariae Virgini dilargitus est, ad sui Filii honorem, immortalis saeculorum Regis ac peccati mortisque victoris, ad eiusdem augustae Matris augendam gloriam et ad totius Ecclesiae gaudium exsultationemque, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, Beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra pronuntiamus, declaramus et definimus divinitus revelatum dogma esse : Immaculatam Deiparam semper Virginem Mariam, expleto terrestris vitae cursu, fuisse corpore et anima ad caelestem gloriam assumptam. Quamobrem, si quis, quod Deus avertat, id vel negaret vel in dubium vocare voluntarie ausus fuerit, quod a Nobis definitum est, noverit se a divina ac catholica fide prorsus defecisse. -Pius XII P.M., Const. Ap. "Munificentissimus Deus," 1 Nov. 1950. #Assumption #Dogma #PiusXII patreon.com/ProVaticanus