Clicks7
ProVaticanus
SYMBOLUM ATHANASII DE FIDE CATHOLICA: Quicunque vult - ΣΥΜΒΟΛΟΝ ΤΟΥ ΑΓΙΟΥ ΑΘΑΝΑΣΙΟΥ: Εἴ τις θέλει confirmatum est per EUGENII PP. IV magisterium in acta SS. Oecumenici Concilii Florentini, sess. …More
SYMBOLUM ATHANASII DE FIDE CATHOLICA: Quicunque vult - ΣΥΜΒΟΛΟΝ ΤΟΥ ΑΓΙΟΥ ΑΘΑΝΑΣΙΟΥ: Εἴ τις θέλει confirmatum est per EUGENII PP. IV magisterium in acta SS. Oecumenici Concilii Florentini, sess. viii, ex bulla "Exultate Deo" 22 nov. 1439. Fontes: MIGNE PG XXVIII , Col. 1581-1584; Cf. documenta: slideshare.net/ProVaticanus/symbolum-athanasii google.com/…bout/S_P_N_Athanasii_Archiepiscopi_Alexandrin.html Quicunque vult salvus esse: ante omnia opus est, ut teneat catholicam fidem. Quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit: absque dubio in aeternum peribit. Fides autem catholica haec est: ut unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in Unitate veneremur; Neque confundentes personas: neque substantiam separantes. Alia est enim persona Patris: alia Filii: alia Spiritus Sancti. Sed Patris et Filii et Spiritus Sancti una est divinitas: aequalis gloria, coaeterna maiestas. Qualis Pater: talis Filius: talis [et] Spiritus Sanctus. Increatus Pater: increatus Filius: increatus [et] Spiritus Sanctus. Immensus Pater: immensus filius: immensus [et] Spiritus Sanctus. Aeternus Pater: aeternus Filius: aeternus [et] Spiritus Sanctus. Et tamen non tres aeterni: sed unus aeternus. Sicut non tres increati: nec tres immensi: sed unus increatus: et unus immensus. Similiter omnipotens Pater: omnipotens Filius: omnipotens [et] Spiritus Sanctus. Et tamen non tres omnipotentes: sed unus omnipotens. Ita deus Pater: deus Filius: deus [et] Spiritus Sanctus. Et tamen non tres dii: sed unus est Deus. Ita dominus Pater: dominus Filius: dominus [et] Spiritus Sanctus. Et tamen non tres domini: sed unus [est] Dominus. Quia sicut singulatim unamquamque personam Deum ac Dominum confiteri, Christiana veritate compellimur: Ita tres deos, aut [tres] dominos dicere, catholica religione prohibemur. Pater a nullo est factus: nec creatus, nec genitus. Filius a Patre solo est: non factus, nec creatus: sed genitus. Spiritus Sanctus a Patre et filio: non factus, nec creatus, nec genitus: sed procedens. Unus ergo Pater, non tres patres: unus Filius, non tres filii: unus Spiritus Sanctus, non tres spiritus sancti. Et in hac Trinitate nihil prius, aut posterius: nihil maius, aut minus. Sed totae tres personae coaeternae sibi sunt, et coaequales. Ita, ut per omnia, sicut iam supra dictum est: et Unitas in Trinitate, et Trinitas in Unitate, venerenda sit. Qui vult ergo salvus esse, ita de Trinitate sentiat. Sed necessarium est ad aeternam salutem: ut incarnationem quoque Domini nostri Iesu Christi fideliter credat. Est ergo fides recta, ut credamus et confiteamur: quod Dominus noster Iesus Christus Dei Filius, Deus [pariter] et homo est; Deus [est] ex substantia Patris, ante secula genitus: et homo ex substantia matris, in seculo natus. Perfectus Deus: perfectus homo, ex anima rationali et humana carne subsistens. Aequalis Patri secundum divinitatem: minor Patre secundum humanitatem. Qui licet Deus sit et homo; non duo tamen, sed unus est Christus. Unus autem, non conversione divinitatis in carnem: sed assumptione humanitatis in Deum. Unus omnino; non confusione substantiae: sed unitate personae. Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo: ita Deus et homo unus est Christus. Qui passus est pro nostra salute: descendit ad inferos: tertia die resurrexit a mortuis. Ascendit ad [in] cœlos: sedet ad dexteram [Dei] Patris [omnipotentis]. Inde venturus [est] iudicare vivos et mortuos. Ad cuius adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis; Et reddituri sunt de factis propriis rationem. Et qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam: qui vero mala, in ignem aeternum. Haec est fides catholicae: quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit. Agimus tibi gratias Deo per attributiones pro bono operibus Piotr Arseniuk et Feliks Nowowiejski - "Organ Symphony no. 6 (I. Preludio)" et Konstantini Krystallis "Organ Prelude no.3 In G-minorG-moll (Original Composition) atque Organ Prelude no.1 in D minorD-moll (Original Composition)". #Faith #AthanasianCreed #LatinGreek patreon.com/ProVaticanus