Clicks5K

Sýmbolum Apostolórum – Credo in Deum...

Sacerdos Hyacinthus
Sýmbolum Apostolórum * Credo in Deum, Patrem omnipoténtem, Creatórem caeli et térrae. Et in Iésum Chrístum, Fílium éius únicum, Dóminum nostrum: qui concéptus est de Spíritu Sancto, natus ex …More
Sýmbolum Apostolórum
*
Credo in Deum, Patrem omnipoténtem, Creatórem caeli et térrae.
Et in Iésum Chrístum, Fílium éius únicum, Dóminum nostrum: qui concéptus est de Spíritu Sancto, natus ex María Vírgine, passus sub Póntio Piláto, crucifíxus, mórtuus et sepúltus: descéndit ad ínferos, tértia díe resurréxit a mórtuis, ascéndit ad caelos, sedet ad déxteram Dei Patris omnipoténtis: inde ventúrus est iudicáre vívos et mórtuos.
Credo in Spíritum Sanctum, sanctam Ecclésiam cathólicam, Sanctórum communiónem, remissiónem peccatórum, carnis resurrectiónem, vitam aetérnam. Amen.

- - -

Zob. także strony internetowe:
DICTA
sacerdoshyacinthus.wordpress.com/dicta/
LINGUA LATINA
sacerdoshyacinthus.wordpress.com/lingua-latina/