Clicks17
κύριε - Kyrie I zazzle.com/store/provaticanus Kyrie eleison (Graece κύριε ἐλέησον, "Domine, miserere") est initium brevis litaniae tripartitae, quae variis liturgiae locis canitur. Maxime notum est …More
κύριε - Kyrie I

zazzle.com/store/provaticanus

Kyrie eleison (Graece κύριε ἐλέησον, "Domine, miserere") est initium brevis litaniae tripartitae, quae variis liturgiae locis canitur. Maxime notum est ut pars ordinarii missae, sed etiam plures litaniae (ut puta Litaniae Sanctorum aut Litaniae Lauretanae) vocibus Kyrie eleison incipiunt. Invocatio ex vocativo verbi Graeci κύριος, "Dominus" et imperativo ἐλέησον verbi ἐλεέω, "misereri". Kyrie eleison est una ex duabus precibus Graecis in liturgia Ecclesiae Catholicae Romanae servatis. Altera prex Graeca in Improperiis Feriae Sextae in Passione Domini invenitur. Textus Cantus Kyrie de Missa XI (Orbis Factor).

Verba huius orationis sunt:

Kyrie eleison. (Κύριε ἐλέησον) Christe eleison. (Χριστὲ ἐλέησον) Kyrie eleison. (Κύριε ἐλέησον) Antiqua versio (utitur in missis poliphonicis): S. Kyrie eleison. (Κύριε ἐλέησον) M. Kyrie eleison. (Κύριε ἐλέησον) S. Kyrie eleison. (Κύριε ἐλέησον)

M. Christe eleison. (Χριστὲ ἐλέησον) S. Christe eleison. (Χριστὲ ἐλέησον) M. Christe eleison. (Χριστὲ ἐλέησον)

S. Kyrie eleison. (Κύριε ἐλέησον) M. Kyrie eleison. (Κύριε ἐλέησον) S. Kyrie eleison. (Κύριε ἐλέησον) Haec verba Latine sonant: Domine, miserere. Christe, miserere. Domine, miserere.


#Kyrie

Pantocrator ('universi imperator') vel plene Christus Pantocrator (Graece Χριστὸς Παντοκράτωρ), in iconographia Christiana est certa depictio Iesu Christi atque in Iudaismo unum e multis nominibus ad Deum adhibitis. Bibliis Hebraicis in Graecum ut Septuaginta conversis, vocabulum Pantokrator nomen El Shaddai, titulum Hebraicum, expressit, nam Christiani hanc appellationem ad Iesum contulerunt, qui secundum evangelium Matthaei (28:18) dixerat: "Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra." Iconica Christi Pantocratoris imago fuit una e primis imaginibus Iesu quas Prima Ecclesia Christiana excoluit, et gravissima Ecclesiarum Orthodoxarum icon manet.

patreon.com/ProVaticanus