Clicks11
ProVaticanus
SS. Leo PP. XIII vixit per Lumen in Caelo atque Vaticano magno cum colore et gaudio (4K=4096 × 2160) zazzle.com/ProVaticanus Leo PP. XIII (2 Martii 1810 Carpineti nomine Vincentii Ioachimi Raphaelis…More
SS. Leo PP. XIII vixit per Lumen in Caelo atque Vaticano magno cum colore et gaudio (4K=4096 × 2160) zazzle.com/ProVaticanus Leo PP. XIII (2 Martii 1810 Carpineti nomine Vincentii Ioachimi Raphaelis Aloisii, comes Pecci; die 20 Iulii 1903 anno aetatis suae 93 Romae obdormivit). Die 20 Februarii 1878 papa Ecclesiae Catholicae electus est, et viginti quinque annos sedem occupavit. Sententia eius pontificatus est Lumen in coelo. Vincentius Ioachimus Raphael Aloisius, Lodovici Pecci ac Annae Prosperi Buzzi filius, ex familia comitum Pecci nobilium rusticorum procedens, tres maiores fratres (Carolum, Ioannem Baptistam, Iosephum) ac duas sorores habuit. Theologiae in collegio Iesuitarum urbis Viterbii studuit; postea etiam in Collegio Romano ac Academia nobilum ecclesiasticorum (Italiane: Accademia dei Nobili Ecclesiastici). Die 25 Ianuarii 1837, sacerdos ordinatus est, et in variis officiis Romanae curiae detinuit. Die 27 Ianuarii 1843, Papa Gregorius XVI eum nominavit archiepiscopum titularem Tamiatensem et nuntium apostolicum apud regem Belgarum. Die 19 Ianuarii 1846, translatus est ad sedem archiepiscopalem Perusinam, et 19 Decembris 1853 a Pio IX ad cardinalium purpurem evectus est. A puero, Vincentius Ioachimus studiis Latinis se dabat et usque ad mortem multa carmina Latina scripsit. SS. Pio IX defuncto, Pecci 20 Februarii 1878 papa electus est et sibi nomen pontificale Leonis imposuit ad honorem Papae Leonis XII quem admiravit in iuventute. Multiplices "difficultates" cum principibus aliisque potentatibus ex pontificatu praedecessoris sui exortae, Leo XIII diligenter ecclasiam illo saeculo ducere petivit. Res novae sicut Modernismum non amavit, sed encyclicam Rerum Novarum "de conditione opificum" et miseriis laborantium scripsit, quae adhuc hodie manet inter praeclarissimas historiae ecclesiae encyclicas. #LeoXIII #Pontifex #4KVideo patreon.com/ProVaticanus