Clicks9
ProVaticanus
#DogecoinArmy: Alexander PP. III perhibuit gladium aureum Duce Sebastiano Zani (Venetiae, 1177 A.D.) zazzle.com/…duce_poster-228184622833136913 Alexander III (nobili loco nomine Rolandus Bandine…More
#DogecoinArmy: Alexander PP. III perhibuit gladium aureum Duce Sebastiano Zani (Venetiae, 1177 A.D.)

zazzle.com/…duce_poster-228184622833136913

Alexander III (nobili loco nomine Rolandus Bandinelli Senae Iuliae anno circiter 1105 natus; Civitate Castellana die 30 Augusti 1181 mortuus), iuris consultus et theologus, fuit episcopus Romanus i.e. papa Eclesiae Catholicae a die 7 Septembris 1159. Rolandus Bandinelli ius canonicum Bononiae docuit eodem tempore quo Albertus de Morra (papa futurus Gregorius VIII). Scripsit Stroma et Summa Magistri Rolandi, commentarios Decreti Gratiani. Nuper studiosi dubitant eum papamque Alexandrum III sint eandem personam. Mense Octobri 1150, Rolandus Bandinelli Cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae a papa Eugenio III creatus est. Illo tempore sententias scripsit. Anno 1153, Rolandus Bandinelli cancellarius pontificius factus est. Alexander III urbes Italicas (in Societate Lombardorum coniunctas) contra imperatorem Fridericum I sustinuit adeo, ut anno 1168 in Pedemontio novam urbem condita sit, cuius incolae nomen Alexandriam ad eius honorem dederunt. Eis annis tres antipapas Fridericus erigere curavit, scilicet Victorem, Calixtum et Innocentium. Die 24 Iulii 1177, Venetiae Fridericus I Barbarossa imperator et papa Alexander III tamen pacem inter se conciliaverunt. Anno 1179, Alexander III Concilium Lateranense Tertium convocavit. Sub anno 1181 Helinandus in Chronicis mortem Alexandri refert, de quo anecdoton inserit: Obiit Alexander III papa centesimus septuagesimus quintus. Qui cum aliquando a quodam appellaretur bonus papa, respondit: "Bonus papa essem, si scirem praedicare, iudicare, et poenitentiam dare." -Helinandus, Chronica lib. 49 anno 1183

#Doge #Dogecoin #Venice #TheRepublic #Pope

patreon.com/ProVaticanus