Clicks5
novaetvetera
Dominus regit me, et nihil mihi deerit: in loco pascuæ ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me, animam meam convertit. Deduxit me super semitas justitiæ, propter nomen suum. Nam, etsi…More
Dominus regit me, et nihil mihi deerit:
in loco pascuæ ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me,
animam meam convertit. Deduxit me super semitas justitiæ, propter nomen suum.
Nam, etsi ambulavero in medio umbræ mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua, et baculus tuus, ipsa me consolata sunt.
Parasti in conspectu meo mensam, adversus eos qui tribulant me; impinguasti in oleo caput meum; et calix meus inebrians quam præclarus est!
Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitæ meæ; et ut inhabitem in domo Domini, in longitudinem dierum.