Clicks13
ProVaticanus
Dogma De Romani Pontificis Infallibili Magisterio per acta SS. Pii IX P.M. in Concilio Vaticano zazzle.com/store/provaticanus provaticanus.blogspot.com/…ni-pontificis-infallibili.html SS. OECUMENIC…More
Dogma De Romani Pontificis Infallibili Magisterio per acta SS. Pii IX P.M. in Concilio Vaticano

zazzle.com/store/provaticanus

provaticanus.blogspot.com/…ni-pontificis-infallibili.html

SS. OECUMENICUM CONCILIUM VATICANUM, SESS. IV, 18 JUL. 1870, Caput IV. De Romani Pontificis Infallibili Magisterio: "...Itaque nos traditioni a fidei christianae exordio perceptae fideliter inhaerendo ad Dei salvatoris nostri gloriam, religionis catholicae exaltationem et christianorum populorum salutem, sacro approbante concilio, docemus et divinitus revelatum dogma esse definimus: Romanum pontificem, cum ex cathedra loquitur, id est, cum omnium christianorum pastoris et doctoris munere fungens, pro suprema sua apostolica auctoritate doctrinam de fide vel moribus ab universa ecclesia tenendam definit, per assistentiam divinam, ipsi in beato Petro promissam, ea infallibilitate pollere, qua divinus Redemptor ecclesiam suam in definienda doctrina de fide vel moribus instructam esse voluit; ideoque eiusmodi Romani pontificis definitiones ex sese, non autem ex consensu ecclesiae irreformabiles esse. Si quis autem huic nostrae definitioni contradicere, quod Deus avertat, praesumpserit: anathema sit." --SS. PIUS IX P.M., Pastor Aeternus, 18 Jul. 1870.

youtube.com/…annel/UCGRizY96gsfts3lWXLWbYLg