00:48
BEATUS INNOCENTIUS XI. www.zazzle.com/ProVaticanus BEATUS INNOCENTIUS XI, MDCXI anno die XVI Maii, Novi Comi natus est et ei Benedetto Odescalchi Italicum nomen erat; anno MDCLXXVI die XXI Septembris …Magis
BEATUS INNOCENTIUS XI.

www.zazzle.com/ProVaticanus

BEATUS INNOCENTIUS XI, MDCXI anno die XVI Maii, Novi Comi natus est et ei Benedetto Odescalchi Italicum nomen erat; anno MDCLXXVI die XXI Septembris Pontifex factus est et MDCLXXXIX anno Romae mortuus est.

Anno MCMLVI Innocentius XI a Pio XII papa beatus declaratus est: Augusti mensis die duodecimo celebratur.

Benedetto (Latine Benedictus) Odescalchi ex Langobarda gente antiquo atque nobili genere natus est et apud Novi Comi Iesuitas studia exercuit; cum adhuc puer esset, MDCXXII anno patre et MDCXXX anno matre orba fuit: eius tutelam accepit avunculus Papirius (Italice Papirio), qui in urbem Genuam eum ad se vocavit. Mercaturas et administrationem fecerat, antequam iuris civilis et canonici cursus incepit Romae et Neapoli, in qua MDCXXXIX anno licentiam obtinuit.

Romae cum cardinalibus Alfonso de la Cueva, Francesco Barberini et Giambattista Pamphili, futuro Innocentio X papa, amicitiam contraxit; tunc cursum in Curia Romana facere statuit: fulminis instar processit. Urbanus VIII, Barberini gente natus, protonotarium participem, Timbri commissarium generalem, Maceratae et Piceni gubernatorem eum nominavit. MDCXLV anno, etsi sacerdos non erat et quintum et trigesimum annum agebat, a Innocentio X sanctorum Cosmae et Damiani cardinalis creatus est.

Postea, Ferrariae legatus factum est per MDCXLVIII anni famem, qua traditum est cardinalem Benedictum populo proximum esse; MDCL anni mense Aprili, Novariae episcopus creatus est; post paucos menses, sacerdos factus est et postea consecratus est: in dioecese bonus pastor fuit et secundum Tridentini Concili regulas caritatem propagavit; tamen magnus reformator non fuit.

Postquam MDCLXXVI Clemens X papa mortuus erat, longum patrum purpuratorum concilium in gravibis dissensionibus evenit et in exitu Odescalchi cardinalis, notabili auctoritate confisus, electus est. Innocentium XI sibi nomen imposuit et per tredecim annos Ecclesiam et Pontificiam rem publicam rexit, cum praecipue operam daret ut huc reformatae Ecclesiae sectatores et illuc Turcae cohiberentur.

Innocentius XI enim a MDCLXXVI anno ad MDCLXXXIX annum papa fuit. Severissime moratus vir erat: contra immoderatum matronarum Romanarum luxum leges promulgavit; Episcopis austeras regulas imposuit; contra Ludovicum XIV Franciae regem fuit, cum creatos a eo Episcopos non ratos haberet.
Praeterea, in dinimicatione contra Turcas validum auxilium suum tulit, quia Europae occupationem inceperant, cum ad detinendum eos certe et definite proeliis ad Vindobonam, MDCLXXXIII anno, et ad Aquincum, MDCLXXXVI anno, conferret.

www.twitter.com/ProVaticanus

www.youtube.com/ProVaticanus