Christophe
6,6M
Diplôme de Frédéric Barberousse. Diplôme de Frédéric Barberousse exposé au musée du Vatican. Pavie, 10 août 1164 (C) IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUE TRINITATIS. FREDERICUS DIVINA FAVENTE CLEMENTIA …Magis
Diplôme de Frédéric Barberousse.

Diplôme de Frédéric Barberousse exposé au musée du Vatican.

Pavie, 10 août 1164

(C) IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUE TRINITATIS. FREDERICUS DIVINA FAVENTE CLEMENTIA ROMANORUM IMPERATOR AUGUSTUS
Ex quo summa Dei prudentia super trhonum imperii sua nos miseratione constituit, hec fuit spetialis cordis nostri voluntas et intimum desiderium nostrum ut eos propensiori gratia et studio amplectamur quos ad servendum nobis et imperio constat esse promptiores. Quanto enim maiora beneficia [eis] ex munificentia nostra largimur tanto nostre corone devotiores redduntur. Eapropter cognoscant universi nostri imperii fídeles per Ytaliam constituti presentes et futuri, quod nos dilectum et fidelem principem nostrum comitem Ild(ebrandinum) et omnia bona et possessiones, quas nunc habet et alii per eum et in terra et in mari et quecumque de cetero Domino largiente rationabiliter adquirere poterit, sub nostram imperialem protectionem atque tutelam suscepimus. Ut autem habundatioris gratie nostre prerogativa …