03:03
ľubica
80
Magnificat von Harpa Dei Magníficat ánima mea Dóminum. Et exultávit spíritus meus: in Deo salutári meo. Quia respéxit humilitátem ancíllae suae: Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes. …Más
Magnificat von Harpa Dei

Magníficat ánima mea Dóminum.

Et exultávit spíritus meus: in Deo salutári meo.

Quia respéxit humilitátem ancíllae suae:

Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.

Quia fécit mihi mágna qui pótens est: et sánctum nómen eius.

Et misericórdia eius in progénies et progénies timéntibus eum.

Fécit poténtiam in bráchio suo: dispérsit supérbos mente cordis sui.

Depósuit poténtes de sede: et exaltávit húmiles.

Esuriéntes implévit bonis: et dívites dimísit inánes.

Suscépit Ísrael púerum suum: recordátus misericórdiae suae.

Sicut locútus est ad patres nostros: Ábraham, et sémini eius in saecula.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto,

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Amen.

youtube.com/channel/UCpegxz3g93rBc_yJFLQ_Ngw