02:51
Veni, Sancte Spiritus - Sequentia. Veni, Sancte Spíritus, et emítte cǽlitus lucis túæ rádium. Veni, pater páuperum, veni, dator múnerum, veni, lumen córdium. Consolátor óptime, dulcis hóspes ánimæ, …Magis
Veni, Sancte Spiritus - Sequentia.

Veni, Sancte Spíritus,
et emítte cǽlitus
lucis túæ rádium.

Veni, pater páuperum,
veni, dator múnerum,
veni, lumen córdium.

Consolátor óptime,
dulcis hóspes ánimæ,
dulce refrigérium.

In labóre réquies,
in æstu tempéries,
in fletu solácium.

O lux beatíssima,
reple cordis íntima
tuórum fidélium.

Sine tuo númine,
nihil est in hómine,
nihil est innóxium.

Lava quod est sórdidum,
riga quod est áridum,
sana quod est sáucium.

Flecte quod est rígidum,
fove quod est frígidum,
rege quod est dévium.

Da túis fidélibus,
in te confidéntibus,
sácrum septenárium.

Da virtútis méritum,
da salútis éxitum,
da perénne gáudium.

Amen. Alleluia.

Fons:
www.youtube.com/watch

Textus recitatus:
Veni Sancte Spiritus - Sequentia

- - -

Vedi quoque:

sacerdoshyacinthus.wordpress.com/lingua-latina/

sacerdoshyacinthus.wordpress.com/dicta/