SS. Benedictus PP. XV per numen Pontificatus providit haec opera Dei de Indulgentia Apostolica
zazzle.com/ProVaticanus
Benedictus PP. XV (natus Iacobus Paulus Ioannes Baptista Della Chiesa Genuae die 21 Novembris 1854 nobili genere, filius Iosephi; mortuus die 22 Ianuarii 1922) fuit Papa catholicus, episcopus Romanus a die 3 Septembris 1914.
Familia quoque matris Ioannae Migliorati a Neapoli nobi…More
SS. Benedictus PP. XV per numen Pontificatus providit haec opera Dei de Indulgentia Apostolica

zazzle.com/ProVaticanus

Benedictus PP. XV (natus Iacobus Paulus Ioannes Baptista Della Chiesa Genuae die 21 Novembris 1854 nobili genere, filius Iosephi; mortuus die 22 Ianuarii 1922) fuit Papa catholicus, episcopus Romanus a die 3 Septembris 1914.

Familia quoque matris Ioannae Migliorati a Neapoli nobilis erat et Ecclesiae iam Papam Innocentium VII donaverat.

Sententia eius apostolica erat "In te, Domine, speravi; non confundar in aeternum."

Iussu patris Iacobus Della Chiesa ante Romae studium theologiae apud praeclarum Collegium Capranicense, Academiam nobilum ecclesiasticorum (Italiane: Accademia dei Nobili Ecclesiastici) atque Pontificiam Universitatem Gregorianam Genuae studia iurisprudentiae ab anno 1872 usque ad annum 1875 fecit.

Iacobus Della Chiesa presbyter die 21 Decembris anno 1878 Romae ordinatus est, postea fuit scriba nuntii apostolici in Hispania cardinalis Mariani Rampollae Tindari.

Cum anno 1887 Papa Leo XIII Marianum Rampollam Cardinalem Secretarium Status nominavit, Della Chiesa vicarius eius factus est.

Die 16 Decembris anno 1907 Iacobus Della Chiesa episcopus Bononiae nominatus est dieque 25 Maii 1914 cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae semper a Pio X creatus est.

Die III Septembris anno 1914, cardinales eum in summum pontificem elegerunt. Iacobus Della Chiesa nomen pontificale sibi Benedictum XV imposuit ad honorem Benedicti XIV, qui etiam episcopus Bononiae fuerat et postea papa.

Benedictus XV fuit papa Ecclesiae Catholicae Romanae inter primum bellum mundanum. Papa semper et assidue pro pace et contra bellum, quod dixit inanem stragem et mortem voluntariam Europae esse, congreditur.

Anno 1917 in solemnitate Dominica Pentecostes, Benedictus XV Codicem Iuris Canonici promulgavit.

Die 1 Maii 1917, cum motu proprio Dei Providentis papa Benedictus praesentem Congregationem pro Ecclesiis Orientalibus (tunc Congregationem pro Ecclesia Orientali) a Congregatione de Propaganda Fide separavit.

Benedictus XV duodecim encyclicas epistulas scripsit:

Ad beatissimi Apostolorum principis (die 1 Novembris 1914) contra primum bellum mundanum et pro unitate Ecclesiae
Humani generis redemptionem (die 15 Iunii 1917) de precatione Dei verbi
Quod iam diu (die 1 Decembris 1918) de costituenda pace conventus
In hac tanta (die 14 Maii 1919)
Paterno iam diu (die 24 Novembris 1919)
Pacem, Dei munus pulcherrimum (die 23 Maii 1920) de pace et de iure gentium
Spiritus Paraclitus (die 15 Septembris 1920) de Sacra Scriptura
Principi apostolorum Petro (die 5 Octobris 1920)
Annus iam plenus (die 1 Decembris 1920)
Sacra propediem (die 6 Ianuarii 1921)
In praeclara summorum (die 30 Aprilis 1921) de Dante Alagherio
Fausto appetente die (die 29 Iunii 1921) de Sancte Dominici

#Vaticano #BenedictXV #Father

Ago tibi gratias Deo per instrumenta de Vivaldi pro bono rei publicae.

patreon.com/posts/ss-benedictus-pp-67953796

Attention Required! | Cloudflare

Why do I have to complete a CAPTCHA? Completing the CAPTCHA proves you are a human and gives you temporary access to the web property. What can I …