Commentatore anonimo
24

Da "Analecta Sanctæ Hildegardis"

Da "Analecta Sanctæ Hildegardis" raccolta degli scritti della santa da parte del cardinale Pitra

Dal "Liber vitæ meritorum"

"Verba obduratione

VH. Verba obdurationis.

16. Quarta autem imago quasi densus fumus ad staturam hominis erat, nec ulla membra humanae formae habebat, excepto quod grandes et nigri oculi in eo apparuerunt, et nec ascendendo, nec descendendo, nec hac ac illac divertendo movebatur, sed tantum infixus 5) in praefatis tenebris manebat. Et dicebat:

« Ego nullum creavi, nec constitui. Quare ergo causa ullius laborarem, et me dilacerarem? Sed hoc non faciam. Ego enim pro nullo plus sollicitabor, nisi quantum ipse pro me laborat. Deus qui cuncta creavit, ea dijudicet et procuret. Nam si sonum darem, blande sciscitando de rebus aliorum, quid hoc mihi prodesset? Sed nec bonum, nec malum ulli inferam. Si enim tantam compassionem in me haberem, quod nullam quietem mihi attribuerem, quid tunc essem? Aut qualem vitam haberem, si omnibus gaudentibus ac flentibus vocibus responderem? Ego me scio, et unusquisque se sciat. »

VIII. Responsum misericordiae.

17. Et iterum de praedicta nube audivi vocem huic imagini responsum dantem: « O lapidea, quid dicis? herbae cum floribus suis aliis herbis odorem praebent, ac lapis lapidi fulgorem immittit, et omnis creatura nutu suo amplexus ostendit. Omnes quoque creaturae homini ministrant, ac in illa ministratione homini bonum libenter inferunt. Tu autem digna non es ut ullam formam hominis habeas, sed tantum saevissimus visus absque misericordia in te apparet, et amarissimus fumus in nigredine malignitatis es. Sed ego in aere et rore ac in omni viriditate suavissimum gramen sum, ac viscera mea plena sunt, unicuique adjutorium exhibendo. Nam in illo Fiat affui, quo omnes creaturae processerunt, quae homini serviunt; sed tu ibi exclusa es. Oculis enim meis omnia necessaria inspicio, et me illis conjungo, ac omnes fractos ad sanitatem colligo, quoniam unguentum dolorum sum, et quoniam loquelae meae rectae sunt, ubi tu amarus
fumus es."