Clicks50
novaetvetera
O Sanctissima. O sanctissima, o piissima, dulcis Virgo Maria! Mater amata, intemerata, ora, ora pro nobis. Tu solatium et refugium, Virgo Mater Maria. Quidquid optamus, per te speramus; ora, ora …More
O Sanctissima.

O sanctissima, o piissima,

dulcis Virgo Maria!
Mater amata, intemerata,
ora, ora pro nobis.

Tu solatium et refugium,
Virgo Mater Maria.
Quidquid optamus, per te speramus;
ora, ora pro nobis.

Ecce debiles, perquam flebiles;
salva nos, o Maria!
Tolle languores, sana dolores;
ora, ora pro nobis.

Virgo, respice, Mater, aspice;
audi nos, o Maria!
Tu medicinam portas divinam;
ora, ora pro nobis.

Fons: www.youtube.com