00:14
Basilica Sancti Petri in Vista Vaticana. www.youtube.com/ProVaticanus Anno circiter 67, mons Vaticanus a circo Neronis coronabatur. Trans Tiberim ab urbe Roma, erat locus tranquillus a civitate seiuncta …Magis
Basilica Sancti Petri in Vista Vaticana.

www.youtube.com/ProVaticanus

Anno circiter 67, mons Vaticanus a circo Neronis coronabatur. Trans Tiberim ab urbe Roma, erat locus tranquillus a civitate seiuncta, circa coemeterium. Die vero 29 Iunii, tranquillitas ibi haud est inventa. Ea nocte, post incendium Romae, Nero plurimos Christianos in circo suo occidit, inter quos caput ecclesiae Romae, Sanctum Petrum, crucificatum pedibus ad coelum. Eorum sociis necatis, Christiani eos sepelierunt, Sanctum Petrum ad latus circi iuxta viam Corneliam. Eius sepulchrum indicatum tantum testibus. Transacto tempore, Christiani Romae locum celebraverunt parvo aediculo.

Constantino imperatore, voluit dignitatem religionis Christianae praebere in aedes sacras ad Christianum cultum dicatas. Aedes Lateranenses Papae dedit, basilicamque ibi erexit. Super sepulchrum Sancti Pauli apostoli in via Ostiense basilicam exstruxit, atque super sepulchrum Sancti Petri magnam fecit basilicam. Eo tempore (anno 324), locus circi Neronis in coemeterium fuit conversus, et contra morem romanum, Constantinus plurimos sepulchros emovit praeparando locum basilicae. Cum locus planus non esset, partem montis emovit, partemque elevavit, praeservens partes necropoli antiqui, qui anno 1940 fuit exaratus. Constantinus basilicam magnam elevavit, cum atrio longo 750 pedes. Quattuor ordines columnarum habuit per navem. Per quasi 1200 annos exstetit moles quasi moles spiritualis Sancti Petri in vita Christiana.

Anno circiter 1450, Nicholas Pp. I conclusit Basilicam Sancti Petri magis oportere reficere quam instaurare. Iulius, Pp. II, tamen, opem dedit novis initiis, eligens Bramantem architectum, anno 1506 primam lapidem ponens. Opus, tamen, erat maior quam vita unius hominis, et successio paparum architectumque mutavit lineamenta Bramantis. Anno 1548 cura operis in manibus Michaelangeli Buonarroti est tradita, et novam figuram fecit iuxta Bramantis descriptionem. Magna ex parte, haec visio nunc exstat in monte vaticano. Die 18 Novembris 1626 nova basilica est dedicata a Papa Urbano VIII

Hodierna basilica longitudinem habet 693 pedum a portico usque ad absidem, et 451 pedum per transeptum. Altitudo crucis est 435 pedum, ergo maxima ecclesia christiana. Basilica est coronata a thelo magno, cuius pulchra forma videri potest a tota Roma eiusque regione. Magnitudinis interioris non immediater exstat, cum proportio omnium partium bene ordinatur. Differt a nonnullis epochae ecclesiis in quo permixta est luce, a claris fenestribus sub cupola introeunte. Sub cupolam et super Apostoli sepulchrum exstat baldachinum a Bernini aere fundatus. Reliquiarum in Basilica Sancti Petri una est Cathedra Petri.

www.youtube.com/ProVaticanus