GesùCristo
26
Parabola de invitatis ad nuptias. Simile factum est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias filio suo et misit servos suos vocare …Magis
Parabola de invitatis ad nuptias.

Simile factum est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias filio suo et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire. Iterum misit alios servos dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata: venite ad nuptias. Illi autem neglexerunt et abierunt alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam; reliqui vero tenuerunt servos eius et contumeliis adfectos occiderunt. Rex autem, cum audisset, iratus est et, missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit. Tunc ait servis suis: Nuptiae quidem paratae sunt, sed qui invitati erant non fuerunt digni. Ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis vocate ad nuptias. Et egressi servi eius in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos; et impletae sunt nuptiae discumbentium. Intravit autem rex, ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit. Tunc dixit rex ministris: Ligatis manibus et pedibus eius, mittite eum in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.