GesùCristo
33
Origene. Commentariorum series in Matthaeum. Et tertiam expositionem introducit quis huiusmodi: quoniam templum erat Dei aedificatum compositione sermonum significantium, omnis Scriptura Veteris …Magis
Origene. Commentariorum series in Matthaeum.

Et tertiam expositionem introducit quis huiusmodi: quoniam templum erat Dei aedificatum compositione sermonum significantium, omnis Scriptura Veteris Testamenti secundum historiam videlicet constructa. Quam qui construxerunt, Moyses vel prophetae, circumpositione litterarum et ordinatione dictorum, aedificaverunt omnibus admirandam propter pulchritudinem lapidum, id est electorum dictorum et donis sensuum laudandorum. Hanc discipuli ostendunt Iesu suscipientes omnes Scripturas; ad quos Christus respondet dicens destruendam esse a Verbo hanc corporalem et primam aedificationem, ut aedificetur Divinius et Mysterialius Templum Scripturae alterius. Templum autem esse Scripturam exposuit aliquis ante nos. Et quoniam "qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur deus", qui sedet in templo Dei antichristus, falsus est sermo qui in Scripturis habetur, qui simulat veritatem proferens testimonia impiorum dogmatum de Scripturis, placare aliunde nolentibus, et ipse est "qui adversatur" et super cathedram Scripturarum et super aedificationem earum sedet "ostendens se quasi sit Deus". Et semper est videre sermones haeresium antichristos in templo Scripturarum sedentes et ex ipsis volentes eos placari qui audiunt, tamquam unusquisque eorum ipse sit Deus Verbum in Scripturis.