Clicks317
csk.news

Pozor! Tieto Litánie Zabíjajú Pápežov

Nemenovaná Dominikánska mníška volá po každodennej modlitbe Dominikánskych litánií Panny Márie (dole nižšie), aby sa zabránilo bezprostrednému nebezpečenstvu zrušenia a zničenia Rímskeho Obradu.

Modlenie sa týchto litánií dokázalo zázraky. V Dominikánskom Ráde sa hovorí, že môžu vymodliť pápežov „do hrobu.“

Dominikáni sa modlili tieto litánie vo Vrcholnom Stredoveku, keď vládli rivality medzi nimi a diecéznym klérom na Parížskej univerzite.

Inocent IV. (+1254) chcel prekvapivo pripraviť mendikantské rády ako Dominikánov a Františkánov o pastoračné privilégiá, ktoré im umožňovali vykonávať pastoračné činnosti mimo farnosti.

V tomto čase núdze hľadali Dominikáni útočisko u Matke Božej. Šestnásť dní potom, čo Inocent IV. vydal bulu proti Dominikánom, zomrel. Jeho nástupca Alexander IV. zákaz zrušil.

Toto je pôvod viery, že Dominikánske litánie majú zvláštnu účinnosť ako modlitby na príhovor k Bohu. Kardináli v Rímskej Kúrii vtedy povedali: „Dajte si pozor na litánie kazateľov [= Dominikánov], pretože robia zázraky!“

Toto je prvá z dvoch litánií.

#newsNmxlpgasfy

Litaniae Beatae Mariae Virginis ab Ordine Praedicatorum receptae

Kyrie, eleison.
Christe, eleison
Kyrie, eleison
Christe, audi nos
Christe, exaudi nos

Pater de cælis Deus, miserere nobis
Fili Redemptor mundi Deus,
Spiritus Sancte Deus,
Sancta Trinitas, unus Deus,

Sancta Maria Mater Christi sanctissima, ora pro nobis
Sancta Maria Dei Genetrix Virgo,
Sancta Maria Mater innupta,
Sancta Maria Mater inviolata,
Sancta Maria Virgo virginum,
Sancta Maria Virgo perpetua,
Sancta Maria gratia Dei plena,
Sancta Maria æterni Regis filia,
Sancta Maria Christi Mater et Sponsa,
Sancta Maria Spiritus Sancti templum,
Sancta Maria cælorum Regina,
Sancta Maria Angelorum Domina,
Sancta Maria scala Dei,
Sancta Maria porta Paradisi,
Sancta Maria nostra Mater et Domina,
Sancta Maria nosta spes vera,
Sancta Maria nova mater,
Sancta Maria omnium fidelium fides,
Sancta Maria caritas Dei perfecta,
Sancta Maria imperatrix nostra,
Sancta Maria fons dulcedinis,
Sancta Maria mater misericordiæ,
Sancta Maria mater æterni Principis,
Sancta Maria mater veri consilii,
Sancta Maria mater veræ fidei,
Sancta Maria nostra resurrectio,
Sancta Maria per quam renovatur omnis creatura,
Sancta Maria generans æternum Lumen,
Sancta Maria omnia portantem portans,
Sancta Maria virtus divinæ Incarnationis,
Sancta Maria cubile thesauri cælestis,
Sancta Maria generans factorem omnium,
Sancta Maria consilii cælestis arcanum,
Sancta Maria nostra salus vera,
Sancta Maria thesaurus fidelium,
Sancta Maria pulcherrima Domina,
Sancta Maria iris plena lætitia,
Sancta Maria mater veri gaudii,
Sancta Maria iter nostrum ad Dominum,
Sancta Maria advocatrix nostra,
Sancta Maria stella cæli clarissima,
Sancta Maria præclarior luna,
Sancta Maria solem lumine vincens,
Sancta Maria æterni Dei Mater,
Sancta Maria delens tenebras æternæ noctis,
Sancta Maria delens chyrographum nostræ perditionis,
Sancta Maria fons veræ sapietiæ,
Sancta Maria lumen rectæ scietiæ,
Sancta Maria inæstimable gaudium nostrum,
Sancta Maria præmium nostrum,
Sancta Maria cælestis patriæ desiderium,
Sancta Maria speculum divinæ contemplationis,
Sancta Maria omnium Beatorum beatissima,
Sancta Maria omni laude dignissima,
Sancta Maria clementissima Domina,
Sancta Maria consolatrix ad te confugentium,
Sancta Maria plena pietate,
Sancta Maria omni dulcedine superabundans,
Sancta Maria pulchritude Angelorum,
Sancta Maria flos Patriarcharum,
Sancta Maria humilitas Prophetarum,
Sancta Maria thesaurus Apostolorum,
Sancta Maria laus Martyrum,
Sancta Maria glorificatio Sacerdotum,
Sancta Maria decus Virginum,
Sancta Maria castitatis lilium,
Sancta Maria super omnes feminas benedicta,
Sancta Maria reparatio omnium perditorum,
Sancta Maria laus omnium iustorum,
Sancta Maria secretorum Dei conscia,
Sancta Maria sanctissima omnium feminarum,
Sancta Maria præclarissima Domina,
Sancta Maria margarita cælestis Sponsi,
Sancta Maria palatium Christi,
Sancta Maria immaculata Virgo,
Sancta Maria templum Domini,
Sancta Maria gloria Ierusalem,
Sancta Maria lætitia Israel,
Sancta Maria filia Dei,
Sancta Maria Sponsa Christi amantissima,
Sancta Maria stella maris,
Sancta Maria diadema in capite summi Regis,
Sancta Maria omni honore dignissima,
Sancta Maria omni dulcedine plena,
Sancta Maria regni cælestis meritum,
Sancta Maria cælestis vitæ ianua,
Sancta Maria porta clausa et patens,
Sancta Maria per quam intratur ad Dominum,
Sancta Maria immarcescibilis rosa,
Sancta Maria omni mundo pretiosior,
Sancta Maria omni thesauro desiderabilior,
Sancta Maria altior cælo,
Sancta Maria Angelis mundior,
Sancta Maria Archangelorum lætitia,
Sancta Maria omnium Sanctorum exultatio,
Sancta Maria honor et laus, et gloria, et fiducia nostra,
Sancta Maria extende manum tuam et tange cor nostrum, ut illumines et liberes nos peccatores.

Filia Dei, Maria, nos respice
Filia Ioachim, Maria, nos dilige
Filia Annæ, Maria, nos suscipe

Agna Dei, tu porta spei, porta nos ad Filium
Agna Dei, nos iungas ei, virginale lilium
Agna Dei, da requietis regnum post exilium

Pater noster – Ave Maria.

V. Ora pro nobis, Sancta Dei Genitrix.
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.
V. Dignare me laudare te, Virgo sacrata. (T.P. Alleluia)
R. Da mihi virtutem contra hostes tuos. (T.P. Alleluia)
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.

Oremus

Defende, quæsumus, Domine Deus, intercedente beata et gloriosa Dei Genetrice Maria cum omnibus Sanctis tuis, nostram ab omni adversitate Domum et Congregationem, et ab hostium tuere clementer insidiis. Per Christum Dominum nostrum.

Amen.