Guntherus de Thuringia
29

[RKT #27 In welcher Handlung der hl. Messe besteht das Wesen des Opfers?]

[...] DE ESSENTIA SACRIFICII MISSAE.

[...] Status quaestionis. Omnes admittunt : Missam esse verum ac proprie dictum sacrificium ; secundum ordinem Melchisedech, sacrificium memoriale et imaginem sacrificii crucis ; Christum esse sacerdotem principalem simul et victimam, offerri et immolari sub speciebus panis et vini, et quidam modo incruento[...].

Quaestio est: 1ᵒ In quanam Missae actione consistat essentia sacrificii? 2ᵒ sub quo formali respectu consecratio dici possit constituere essentiam sacrificii Missae?

[...] 1ᵒ In quanam Missae actione consistat essentia sacrificii? Juxta omnes, non consistit in oblatione panis et vini in offertorio; nec in fractione panis. - Tres sunt praecipuae sententiae :

[...]

Sententia longe communior docet essentiam sacrificii eucharistici in consecratione sola utriusque speciei consistere, ita ut communio ipsius sacerdotis ad ipsam oblationem sacrificam non pertineat, sed ei superaddatur tantum ex natura rei : victima enim, quatenus est sub speciebus panis et vini, ordinem dicit ad sumptionem.

Etenim haec consecratio fit in persona Christi ; per separationem specierum vivide commemorat et repraesentat sacrificium crucis ; est secundum ritum Melchisedech : nam cum pane et vino fit.

Consecratio utriusque speciei ad essentiam sacrificii jure divino pertinet : ex ipsa Christi institutione, ex praecepto et praxi Ecclesiae, ex eo quod sit necessaria ut habeatur vera repraesentatio sacrificii crucis.

__________

Quelle: Ad. Tanquerey, Brevior Synopsis Theologiae Dogmaticae, ed. 7a, Parisiis-Tornaci (Belg.)-Romae 1931, 638-640.